Psalms 15

1humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te 2dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te 3sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis 4multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis 5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae [ (Psalms 15:6) lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est ] [ (Psalms 15:7) benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei ] [ (Psalms 15:8) proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear ] [ (Psalms 15:9) propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter ] [ (Psalms 15:10) non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos ]
Copyright information for Vulgate_HebPs